Monday, 14 February 2022

Sanctæ Familiæ Iesu, Mariæ, Ioseph

 Introit:

Exsultat gáudio pater Justi, gáudeat Pater tuus et Mater tua, et exsúltet quæ génuit te. [Prov. 23:24-25]
Ps. Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum: concupíscit et déficit ánima mea in átria Dómini [Psalm 83:2,3]
Gloria Patri …
Exsúltat gaudio …

Collect:

Dómine Jesu Christe, qui Maríæ et Joseph súbditus domésticam vitam ineffabílibus virtútibus consecrásti: fac nos, utriúsque auxílio, Famíliæ sanctæ tuæ exémplis ínstrui; et consórtium cónsequi sempitérnum: Qui vivis et regnas.

Epistle:

[Col. 3:12-17] Fratres: Indúite vos ergo sicut elécti Dei, sancti, et dilécti, víscera misericórdiæ, benignitátem, humilitátem, modéstiam, patiéntiam: supportántes ínvicem, et donántes vobismetípsis, si quis advérsus áliquem habet querélam: sicut et Dóminus donávit vobis, ita et vos. Super ómnia autem hæc caritátem habéte, quod est vínculum perfectiónis. Et pax Christi exsúltet in córdibus vestris, in qua et vocáti estis in uno córpore: et grati estóte. Verbum Christi hábitet in vobis abundánter, in omni sapiéntia, docéntes, et commonéntes vosmetípsos psalmis, hymnis, et cánticis spirituálibus, in grátia cantántes in córdibus vestris Deo. Omne quodcúmque fácitis in verbo aut in ópere, ómnia in nómine Dómini Jesu Christi, grátias agéntes Deo et Patri per ipsum.

Gradual:

Unam pétii a Dómino, hanc requíram; ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitæ meæ. [Psalm 26:4]
V. Beáti qui hábitant in domo tua, Dómine: in sǽcula sæculórum laudábunt te. [Psalm 83:5]

Alleluia:

Allelúia, allelúia.
V. Vere tu es Rex abscónditus, Deus Israël Salvátor. [Is. 45:15]
Allelúia.

Gospel:

[Saint Luke 2:42-52] Cum factus esset Jesus annórum duódecim, ascendéntibus illis Jerosólymam secundum consuetúdinem diéi festi, consummatísque diébus, cum redírent, remánsit puer Jesus in Jerúsalem, et non cognovérunt paréntes ejus. Existimántes autem illum esse in comitátu, venérunt iter diéi, et requirébant eum inter cognátos et notos. Et non inveniéntes, regréssi sunt in Jerúsalem, requiréntes eum. Et factum est, post tríduum invenérunt illum in templo sedéntem in médio doctórum, audiéntem illos et interrogántem eos. Stupébant autem omnes, qui eum audiébant, super prudéntia et respónsis ejus. Et vidéntes admiráti sunt. Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecísti nobis sic? Ecce pater tuus et ego doléntes quærebámus te. Et ait ad illos: Quid est quod me quærebátis? Nesciebátis quia in his, quæ Patris mei sunt, opórtet me esse? Et ipsi non intellexérunt verbum quod locútus est ad eos. Et descéndit cum eis, et venit Názareth: et erat súbditus illis. Et mater ejus conservábat ómnia verba hæc in corde suo. Et Jesus proficiébat sapiéntia et ætáte et grátia apud Deum et hómines.

Offertory:

Tuléreunt Jesum paréntes ejus in Jerúsalem, ut sísterunt eum Dómino. [Saint Luke 2:22]

Secret:

Placátionis hóstiam offérimus tibi, Dómine, supplíciter deprecántes: ut, per intercessiónem Deíparæ Vírginis cum beáto Joseph, famílias nostras in pace et grátia tua fírmiter constítuas. Per eúmdem Dóminum nostrum.

Preface: Preface of Epiphany

Vere dignum et justum est, ǽquum et salutáre, nos tibi semper, et ubíque grátias agere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Quia cum Unigénitus tuus in substántia nostræ mortalitátis appáruit, nova nos immortalitátis suæ luce reparávit. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia cæléstis exércitus, hymnum glóriæ tuæ cánimus sine fine dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus …

Communion:

Descéndit Jesus cum eis, et venit Názareth, et erat, súbditus illis. Allelúia. [Saint Luke 2:51]

Postcommunion:

Quos cæléstibus réficis Sacraméntis, fac, Dómine Jesu, sanctæFamíliæ tuæ exémpla júgiter imítari: ut in hora mortis nostræ ocurrénte gloriósa Vírginæ Matre tua cum beáto Joseph, per te in ætérna tabernácula récipi mereámur: Qui vivas et regnas.

No comments: